JAPONIA

JAPONIA
JAPONIA
s. IAPONICAE ins. Zipangry Paulo Veneto, Chryse Magino, Aurea Chersonesus Merc hodie le Iapon Gallis, Iapan Hispanis et Bata vis, regio ampla Asiae, in mari Or. s. Sinico, quae tum nativâ suâ nobilitate, tum rerum ab Europaeis ibi gestarum occasione, multorum calamis tractari meruit; ultima est regionum a nobis versus Ort. remotarum, elevationemque Poli habet 35. gr. tres insulas complectens, nempe Niphoniam, Ximum et Xicocum, in quibus sunt sexaginta octo regna, s. potius provinciae, teste Brietio, nempe quatuor in Xicoco ins. decem in Ximo ins. quae ad Occas. tendit, et quinquaginta quatuor in Niphonia ins. quae amplissima est et caereris maior maxime ad Ort. et Sept. tendit. Totius regionis caput et primaria urbs est Meacum, Meaco. Sed ab aliquot Annis sedes regia Iendum, Iendo, translata est. Ad Bor. separatur a terra Aesonis freto Sangario, et vix distat centum milliaribus a Corea regione in Ort. Ab Occ. Sinenses, a Mer. vasto mari interfuso inexploratas habet terras, e quibus casu nautas olim quosdam in Iaponiam delatos fama est, neque inde solvisse. Eius maior longitudo a Caecia in Afric. vix est 750. mill. pass. latitudo autem, ubi maior est, a Sept. in Mer. non excedit 300 mill. pass. Nunc autem cum insulis adiacentibus, dividitut in septem partes s. re giones, quarum nomina ista sunt, Ximoa, s. Saycoca, Ximo, Tocoesia s. Xicoca, Tocoesi, Iamaisotia, Iamaisoit, Iersenga, Ietsengo, Ietsegena, Ietsegen, Quantoa, Quanto, et Ochia, Ochio Et 68. regna in his regionibus contenta subsunt dominio Regum viginti et unius, qui tamen illa omnia possident uti feuda, et sub clientela Imp. Iaponiae teste Carone, cui tit. Vo seu Dair, qui cum olim e luxuria in desidiam prolapsus fuisset, Praefecti et Satrapae eius. Cubi praesertim, quod duobus primariis nomen erat, arma contra illum sumentes, in plura dominia Imperium discerpserunt: quorum quidam Legatos misêrunt Romam ad Greg. XIII. Pontif. quem hacce a Iesuitis formulâ suggestâ: Adorando et caeli Regis locum in terris obtinenti magno et sanctissiino P. P. salntârunt. A. C. 1585. Thuan. l. 77. Religio postmodum Christiana ibi crudelissime extirpara est, iis supplicioruin generibus, ad quae veterum eqvuleus pluma mollis fuit. Utrum autem Ins. sit an Continenti adhaereat, dubitant Geographi: tota certe admodum fertilis, et culta est, inter arbores cedris, inter fructus oryzâ, animalibusque non tam cicuribus quam feris abundans, cum plurimis urbibus magni momenti. At aliis maximâ parte nivalis ac frigida est neque ferax. Ex tritico non panes more nostro, sed genus quoddam offae s. polentae conficiunt Montes apud nos passim, illic vero duo, praecipuâ nobilitate visuntur, quorum alter incertae appellationis: inque eius cacumine certis hominibus, postquam voti causâ diu se maceraverint, splendidâ circumfusus nube sese Cacodaemon ostendit, alter Figenotama nomine, leucarum aliquot ascensu trans nubes attollitur. Arborum genera quod attiner; unius, quae palmam imitatur, ignoto nomine, admirabile prorsus ingenium. Siquidem (uti perhibent) humorem quem libet reformidat: si forte maduerit, contrahit ilico sese, ac veluti pestifero contactu marcessit. Remedio est, avulasam radicitus in sole siccare, et in vacuam scrobem storeâ fertri contusam. vel sitientem arenam infundere, ibi postquam aruerit, rursus depacta revirescit, ac pristinum docorem, nitoremque recipit: In
lucem Iapohii editi, vel hieme summâ, protinus lavandi, ad flunina deferuntur, ab ubere avulsi, venatu exercentur, et procul a matre et nutrice, locis habentur asperis, quod
ita sentiant, nullâ re magis infringi animos, quam molli ac blandâ educatione. Somnum, subiecto cervicibus lapide vel tigillo, et cibum capiunt genibus nixl cruribus insidentes: cenationem intrant excalceati; e cedro, pinuve cibi conficiuntur, nounumquam etiam rostro, pedibusque inauratis aves integrae nobilibus patinis inferuntur. Egregiam porro chalybis temperaturam habent, ut ferrum nostrum acie propemodum illaesa diffindat. Variis utuntur moribus, a nostris valde abhorrentibus; Nobis enim dentium, in candore; illis, quod mitêre, in ipsa nigritie decor est. Itaque atro quodam eos pigmento identidem inficiunt. Inter salutandum nos caput; illi perlevi crepidarum vel sandaliorum excussu pedes aperiunt, advenienti amico nos adsurgimus, illi subsidunt: nobis gemmae, illis ferrea vel fictilia in honore sunt. Iam in curationibus illi salsa et acria et cruda aegrotis apponunt: Neque cur eiusmodi infinitaque alia faciant, probabilem plerumque rationem afferre non possunt. Proin morales a quibusdam Antipodes dicti: superbus et aliorum contemptor illis animus, sed fidus, et promissi tenax, interim adeo belli avens, ut ne domi quidem discincti appareant. Lingua illorum virilis est, et a nostris haud imperitis rerum aestimatoribus, Latinae vel genere ipso, vel ubertate praefertur: itaque non nisi magno lbaore et tempore perdiscitur. Berman. apud eos Mos rasouk gusar E. g. Lumen affer: Kurs gusavi mas Adesdum: Has massio propino tibi, significare refert. Ingens porro apud eos religiosorum utriusque sexus numerus est, quibus Bonziorum nomen. Hi in duo genera plane sibi adversa divisi, colore quoque albo nigroque discernuntur. Certe in exigua quadam Iaponiae prov. Iesuita Xaverius, Indorum Apostolus a suis dictus, octingentas Bonziorum aedes numeravit. Ceterum novem apud illos sectae, quarum principes Xaca et Amida harum nulla mundi animarumqueve originem angoscit. Propagandi superstitionem apud illos, quod ubique, medium usitatissimum impostura est, inter quas haec non minima, quôd, dum quinque legis suae praecepta negant a quoquam de plebe observari posse, loco populi se ea implere iactant, in veneratione hinc summa habiti. Sunt autem illa: 1. De animali occiso ne comedito. 2. Ne furator. 3. Ne adulterium committito. 4. Ne falsum dicas testimonium. 5. A vino abstineto. Interim toti intus vitiis scatent; nullum nefas, modo clam committi possit, horrentes. Addi superioribus possent quaedam de Iaponensium Academiis, quae numerosae: regiminis modo, qui ad Europerorum Principum impetandi legem prope accedit: literis, et Scriptura que Sinensium affinis est: aliisqueve, sed ea videri possunt, apud Maffaeum Hist. Indic. Fr. Xaver Ep. l. 3. et 4. Marcum. Paulum, A Costa, Linschotum, Gul. Adamum, Guerrerum, Solerium, Brietium, Thevet. in Cosmogr. Frane. Caron. de Regno Iap. Belg. Arn. Montan. Denckvvurdige Gesandschaffi an die K. von Iapan, etc. Subiungo salteri, regnum, hoc, nulli veterum cognitum, detectum esse demum Praet. Sec. a Lusitanis A. C. 1542. Ibi primum fidem Christianam Xaverium, docuisse, a quo tempore Iesuitae illuc confluxêre, et a Greg. III. Hisp. Rege Phil. II. circâ A. C. 1584. reliquis omnibus Religiosorum ordinibus exclusis, ibi praedicandi Religionem privilegium nacti sunt. Verum cum hi magnam populi vim ad se traherent, veriti Bonzii, ne quid res sua detrimenti pateretur, Imp. contra Christianos arciter incitârunt, unde persecutio, cuius supra mentio. Alii tamen id mali Iesuitarum πολυτραγμοσυνῃ; Nicolaus Trigaltius, odio Hisp. Regis, cuius potentia formidolosa tum Iaponensibus, ascribit. Tum Iesuitae et Lusitani, post exquisitissimis suppliciis excarmficatas aliquot Christianorum myriadas, pulsi, Belgis tamen merces inferendi, et efferendi veniâ, sed sub gravi Evangelium
non docendi lege, concessâ: ipsis tamen privato cultu non interdictum est; unde etiam Bibliothecas sacris libris refertas Praefectis urbis Nangesacque habere licet. Hodie tamen liberior in regnum Europaeis aditus patere dicitur. De origine et Historia Gentis ista non omittenda. Incolae ante 8. circiter Saecula a Sinensibus originein traxisse dicuntur. subfuêruntque uni Monarchae, quem Dairum appellabant, et velut Nummen quoddam venerabantur; donec, decrescente indies ob intestina dissidia Dairorum potentiâ ab A. C. 1500. Reges provinciarum passim rebellare ac suo arbitrio vivete coepêrunt, circa A. C. 1600. E quibus praecipuus Nubananga Rex Voaris, urbe Meaco captâ, totius Iaponiae Rex potentissimus evasit, A. C. 1570. ita tamen, ut auctoritatem Dairi adhuc agnoscerer. Ei successit Taxiba Quaba Condonus, A. C. 1586. quem excepit Taikosamma, Imp. Iaponiae, ab ipso Dairo, sponte se abdicante, declaratus, novaeque sic Monarchiae conditor, de cuius factis. potentia ac magnificentia, stupenda referuntur. Illi successit fil. Fidery Samma A. C. 1607. sub turela Ongoschionis; qui, pupillo nefarie obtruncaro, ipse Imperium artipuit, A. C. 1616. intra vertentem annum Exstinctus. Post hunc Kombosamma praefuit, cui Chiongon successit A. C. 1630. Hôrn. Orb. Impr. p. 455. Ceterum de Daemonum cultu, qui in hac gente viget; de ridicula eorundum opinione, de Manibus suorum; de suo imprimis Bonzio Combadaxo, quem anniversariâ die colunt ac invocant. Ioh. Ger. Voss. de Orig. et progr. Idol. l. 1. c. 8. et 25. uti de famoso illorum idolo Arinida supra.
Iaponiae regna seu partes minores:
Amacusa, Amacusa, in Ximoa regione. Aquia, Aqui, in Iamaisotia regione. Aquita, Aquita, in Ochia regione. Ava, Ava, in Ochia. Ava, Ava, in Tocoesia regione. Ayzua, Ayzu, in Ochia. Bigena, Bigen, in Ietsenga regione. Bingum, Bingo, in Iamaisotia. Bitcum, Bitchu, in Iamaisotia
Bugenum, Bugen, in Ximoa. Bungum, Bungo, in Ximoa. Caium, Cai, in Quantoa regione. Canga, Canga, in Ietsegena regione. Canzula, Canzula, in Ochia. Cavachum, Cavachi, in Ietsenga. Chicuanum, Chicuien, in Ximoa. Chicungum, Chicungo, in Ximoa. Conzucum, Conzuque, in Quantoa. Deva, Deva, in Ochia. Farima, Farima, in Ietsenga. Figenum, Figen, in Ximoa. Finda, Finda, in Ietsegena. Fingum, Fingo, in Ximoa. Firandum, Firando, in Ximoa. Fitacum, Fitaqui, in Ochia. Figunga, Fiunga, in Ximoa. Fochium, Foqui, in Iamaisotia. Idzuum, Idzu, in Iamaisotia. Idzuum, Idzu, in Quantoa. Idzumum, Idzumi, in Itesenga. Iechinum, Iechien, in Ietsegena. Ietchuum, Ietchu, in Ietsegena. Indaba, Inaba, in Iamaisotia. Ingum, Ingo, in Ietsegena. Ivamum, Ivami, in Iamaisotia. Ixum, Ixe, in Ietsegena. Iyum, Iyo, in Tocoesia. Micava, Micava, in Quantoa. Mimalaca, Mimalaca, in Iamaisotia. Minum, Mino, in Ietsegena. Mulaxium, Mulaxi, in Ochia. Nambum, Nambu, in Ochia. Nangatum, Nangato, in Iamaisotia. Nivata, Nivata, in Quantoa. Notum, Noto, in Ietsegena. Quinocunum, Quinocuni, in Ietsegena. Sangamum; Sangami, in Quantoa. Sanuquium, Sanuqui, in Tocoesia. Satcuma, Satcuma, in Ximoa. Surunga, Surunga, in Quantoa. Suvum, Suvo, in Iamaisotia. Taiimum, Taiima, in Iamaisotia. Tamba, Tamba, in Ietsenga. Tatomum, Tatomi, in Quantoa. Tosa, Tosa, in Tocoesia. Tzuconum, Tzuconi, in Ietsenga. Vacasa, Vacasa, in Ietsenga. Vomum, Vomi, in Ietsegena. Vosumum, Vosumi, in Ximoa. Vovarum, Vovari, in Ietsegena. Voxum, Voxu, in Ochia. Utum, Vio, in Ximoa. Xima, Xima, in Ietsegena. Ximola, Ximola, in Ochia. Ximotucum, Ximotcuque, in Ochia. Xinanum, Xinano, in Quantoa. Yamatum, Yamato, in Ietsenga. Yamaxirum, Yamaxiro, in Ietsenga. Iaponiae urbes principuae. Amacusa, Amacusa, in regno cogn. Amangucium, Amanguchi, in Suvo regno. Arima, Arima, in regno Figeni. Ava, Ava, in regno cogn. Bungum, Bungo, in regno cogn. Dongum, Dongo, in regno Iyo. Farima, Farima, in regno Farima. Firandum, Firando, in regno cogn. Meacum, Meaco, in regno Yamaxiro. Nangasacum, Nangasachi, in regno
Figeni. Oyama, Oyama, in regno Ietchuo. Ozaca, Ozaca, in regno Cavacho. Sacaium, Sacay, in regno Idzumo. Surunga, Surunga, in regno cogn. Vomura, Vomura, in regno Figeni. Yendum, Yendo, in regno Mulaxio.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Japonia — Taxobox name = Japonia regnum = Animalia phylum = Mollusca classis = Gastropoda ordo = Mesogastropoda familia = Cyclophoridae genus = Japonia Japonia is a genus of gastropod in the Cyclophoridae family. It contains the following species: *… …   Wikipedia

  • Japonia hispida — Taxobox name = Japonia hispida status = DD | status system = IUCN2.3 regnum = Animalia phylum = Mollusca classis = Gastropoda ordo = Mesogastropoda familia = Cyclophoridae genus = Japonia species = J. hispida binomial = Japonia hispida binomial… …   Wikipedia

  • Japonia shigetai — Taxobox name = Japonia shigetai status = DD | status system = IUCN2.3 regnum = Animalia phylum = Mollusca classis = Gastropoda ordo = Mesogastropoda familia = Cyclophoridae genus = Japonia species = J. shigetai binomial = Japonia shigetai… …   Wikipedia

  • Japonia striatula — Taxobox name = Japonia striatula status = DD | status system = IUCN2.3 regnum = Animalia phylum = Mollusca classis = Gastropoda ordo = Mesogastropoda familia = Cyclophoridae genus = Japonia species = J. striatula binomial = Japonia striatula… …   Wikipedia

  • Japonia hispida —   Japonia hispida Estado de conservación Datos insuficientes …   Wikipedia Español

  • Japonia shigetai —   Japonia shigetai Estado de conservación Datos insuficientes …   Wikipedia Español

  • Japonia striatula —   Japonia striatula Estado de conservación Datos insuficientes …   Wikipedia Español

  • Lucia de Japonia, (40) — 40Lucia de Japonia, (10. Nov.), eine Frau, die dem dritten Orden des hl. Franciscus einverleibt war und im J. 1628 in Japan des Glaubens wegen enthauptetwurde. S. Johannes883. (Hub. Men.) …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • japonez — JAPONÉZ, Ă, japonezi, e, s.m. şi f., adj. 1. s.m. şi f. Persoană care face parte din populaţia de bază a Japoniei sau care este originară de acolo; nipon. 2. adj. Care aparţine Japoniei sau japonezilor (1), privitor la Japonia sau la japonezi;… …   Dicționar Român

  • judo — JÚDO s.n. Sport originar din Japonia, asemănător cu jiu jitsul, dar cu unele trăsături caracteristice (eliminarea loviturilor). [pr.: giudo] – Din fr. judo. Trimis de cata, 10.04.2002. Sursa: DEX 98  júdo s. n. [j pron. gi] Trimis de siveco,… …   Dicționar Român

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”